CAMBLES sen CAMBLITAS

CAMBLES sen CAMBLITAS
CAMBLES, sen CAMBLITAS
Rex Lydorum tantae voracitatis, ut nocte quâdam uxorem quoque absumpserit, cuius manum cum summo mane in ore comperisset, semet iugulavit. Xanthus apud Cael. Rhodig. anthor est l. 7. Antiq. Lection. c. 11. Suspicabantur autem Iardanum (patrem Omphales, cui Hercules serviit) ob inimicitias, quas cum Camblita exercebat, malesicu ductorem fuisse, Athenaeus Deipnos. l. 10. et Nic. Damasceni Excerpta Vales. p. 445. Fuit is ex Atyadis, de quibus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”